Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 166
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/166/ sunt, ergo non ex elementis anima conflata

est. Nihil est enim in re quapiam, quod non

fuerit actu quoque in eiusdem principiis.

Principia namque sunt actus eorum, quorum

sunt principia. Minor quoque ex Aristotele

probatur qui, in 2. De generatione animalium, animam

adeo agnoscit divinam, ut nefas putarit illam,

sine medio, dicere corpori corruptibili connexam,

quo videlicet hoc eidem conciliaretur.

Illud vero medium, cum coeleste quoddam

corpus dicat esse, idem de anima ipsa

sensisse manifestum est.

Tertia: Ex nihilo nihil fit. Ergo animam

immortalem dicamus oportet. Consecutio

probatur subtilissime: Si non fit aliquid ex

nihilo, ex aliquo non fit nihil. At, si anima interiret,

ex aliquo fieret nihil, cum enim sit

simplex, neque in principia (nullum enim habet)

resolvatur, ad nihilum necessario redigetur.

 

 

EXERCITATIO XXVIII

Argumenta dissolvit Epicureorum.

 

Primum erat id: Si Deus est nostri providus,

non est summe beatus. Consequens

est falsum, ergo et antecedens. Respondeo

negando sequelam maioris. Probatio

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES